# Mysterium cosmographicum 75-2

Kepler, Mysterium cosmographicum, CAPVT XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/75-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/75-2

bina semper corpora sunt similia, quintum solitarium est. Deinde Mercurium, vt est varius, in ordinem redige, & cogita, debere aliquid altius media orbis spissitudine pro media distantia censeri, tantum nempe, quantus est orbis Octaedri, (quod suprà audiuisti media spissitudine amplius esse) & obtinebit pro media distantia 559, non 500. Erit igitur hic ordo eius numerorum PB 5591563 †. 4. Ecce in DZ, & QB differentias minores sc. 2. 4. in & terra, terra Q maiores, sc. 26. 43. sicut interiecta corpora illic Cubus & Octaedron, hîc Dodecaedron & Icosaedron sunt similia. Et animaduerte, quòd illic, vbi magna differentia est inscriptorum & circumscriptorum, parua est differentia distantiarum: vicissim vbi propemodum aequales ascripti, magno interuallo dissident distantiae motoriae à Copernicanis. Aequalitas haec est, quod in remotis à terra ad medias distantias proximè acceditur: in vicinis Marte & Venere, motoria distantia vtrinque vicinior est terrae, quàm Copernicana media. Vides etiam nusquam, nec excludi loco suo corpus, neque ordinem turbari, sed ad minimum, hiatum tantum inter medias distantias patêre, qui corpus recipiat.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
