Latin
CAPVT XXI
Kepler, Mysterium cosmographicum 77
Unproofread scanNot analysed yet
Vt si quis maximè motorias hasce pro optimè demonstratis acceptare velit (quo de dubitatur tamen) is modum fortassis interpositionis corporum tollat, interpositionem ipsam non tollat. Ferè enim indicant motoriae, quasi duo exteriora similia similiter inter medias intersint, duo interiora similia inter mediam &extremam, nempe dodecaedron ab ima Martis ad mediam Terrae, Icosaedron à media Terrae ad summam Veneris. Tetraedron verò etiam suis fruatur priuilegijs, atque inter vtramque extremam intersit. Verùm haec omnia suo loco censeantur, nempe ex incertis extructa numeris motoriarum, nec in alium finem, quàm vt extimulentur alij ad conciliationem: ad quam viam praeiui.