Latin
CAPVT XXII
Kepler, Mysterium cosmographicum 78
Unproofread scanNot analysed yet
Cui respondi, primùm, deserendum esse totum negocium, si duplo crassiores fiant orbes: nam nimiumπροσθαραιρέσεσιν ademptum iri: Deinde nihil decedere nobilitati miraculosae huius machinationis, si modò viae ipsae, planetarum descriptae globulis, retineant hanc proportionem; quibuscunque illi cogitentur orbibus, magnis an paruis. Et addidi, quae cap. XVI. habes, de materia figurarum, quae nulla sit; atque inde non absurdum esse, corpora cum orbibus eodem loco includere. Imò verò vel sine orbibus hanc viae inaequalitatem defendi posse. In qua sententia video Nobilem &excellentissimum Mathematicum Tychonem Brahe, Danum, versari. Causam tamen &modum haec nostra disertiùs indicant. Nempe si eadem sit causa tarditatis &velocitatis in singulorum orbibus, quae suprà cap. XX. fuit in vniuerso mundo, hoc modo: Via Planetae eccentrica, tarda superiùs est, inferiùs velox. Ad hoc enim demonstrandum assumpta Copernico epicyclia, Ptolemaeo aequantes. Describatur igitur concentricus aequalis viae Planetariae eccentricae; cuius motus vndiquaque aequalis erit, quia aequaliter ab origine motus distat. Ergo in medietate viae eccentricae supra concentricum eminenti tardior erit Planeta, quia longiùs à Sole recedit, &à virtute debiliori mouetur: in reliqua celerior, quia Soli vicinior, &in fortiori virtute. Atque hanc variationem motus non secus per circellum demonstrari, ac si verè in eo circello Planeta moueretur aequali motu, cuilibet facile est colligere. Habes causam tarditatis huius, videamus nunc &mensuram: A sit fons animae mouentis, sc. Sol. B centrum viae EFGH, quam Planeta, sed inaequali passu, incedit, BD sit vt BA, &CB eius dimidium. Cum igitur EF sit remotior ab A, quàm NO quantitate AB: conueniebat vt Planeta in EF tam tardus esset, ac si duplo longiùs ab A recessisset, quantitate sc. AD, &super centro D curreret Et econtrà, cum HG sit propior ipsi A quàm PQ, eâdem AB quantitate, conueniebat, AP vt Planeta in GH tam velox esset, ac si duplo XXII.