# Mysterium cosmographicum 79

Kepler, Mysterium cosmographicum, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/79

CAPVT plo propiùs ad A accessisset, nimirum itidem quantitate AD. Vtrobique ergo tantundem est, ac si super D centro incederet. Suprà enim Cap: XX. ea motuum ad orbes fuit proportio. Quare cogita, quae ibi loci duae causae per totum circulum concurrerunt, eas hic inuersas & permixtas esse. Illic orbis eiusdem integer ambitus maior & remotior periodum auxit, & minor atque propior diminuit: Hîc autem circuli NOPQ & EFGH aequales sunt, & huius pars altera remotior, altera propior est centro A Soli. Quapropter motrix virtus in A agit in EF, & in GH, tanquam planeta illic esset in IK, hîc in LM. Vtriusque autem, tarditatis illius, & velocitatis huius communis mensura inuenitur in D. Itaque Planeta in ET GH via progrediens, tardus veloxque, nec non mediocris circa R & S sit, perinde tanquam in IKLM, super D centrum aequaliter iret. Iam vide Artifices, qui penitus idem statuerunt. Nempe Ptolemaeus D centrum aequantis, & B centrum viae planetariae fecit. Copernicus verò circa C centrum, medium inter D & B, eccentrum eccentri vel eccentrepicyclum circumducit. Ei ergo fit, vt via planetae sit quàm proximè EFGH, sed motus aequalitas, sicut ipsius orbis intermedij inter EFGH & IKLM circa C, ita planetae circa D, reguletur. Causam habes, cur aequantis centrum parte tertia eccentricitatis totius à centro eccentrici distet. Nempe mundus totus animâ plenus esto, quae rapiat, quicquid adipiscitur stellarum siue cometarum, idque ea pernicitate, quam requirit loci à Sole distantia & ibi fortitudo virtutis. Deinde esto in quolibet Planeta peculiaris anima, cuius remigio stella ascendat in suo ambitu: Et orbibus remotis eadem sequentur. Atque haec de Aequante, vbi legerint aliqui, scio gestient. Nam si mirantur Astronomi Ptolemaeum indemonstratam sumpsisse hanc eandem mensuram centri Aequantis: multò magis iam mirabuntur quidam, fuisse causam huius rei, neque tamen de ea Ptolemaeo suboluisse, cum ipsam rem ita, vti habet, sumeret; & quasi diuino nutu caecus ad locum debitum perueniret. Sed tamen eos admonitos velim, nihil esse ex omni parte beatum. Nam in Venere & Mercurio ista tarditas & velocitas non ad planetae à Sole digressionem, sed ad solum Terrae motum accommodatur. Et si quis huic rei praetexat diuersam motus conditionem à motu superiorum: quam denique in Terrae annuo motu causam afferet? Is enim neque apud Ptolemaeum neque apud Copernicum Aequante indiguit. Quare & haec incerta lis sub Astronomo iudice pendeat.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
