# Mysterium cosmographicum 8.5-6

Kepler, Mysterium cosmographicum, 8.5 to 8.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/8.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/8.5

Et tamen placebant figurae, vtpote quantitates, & res coelis prior. Quantitas enim initiò cum corpore creata; coeli altero die. Quòd si (cogitabam.) pro Quantitate & proportione sex Coelorum, quos statuit Copernicus, Quinque tantùm figurae inter infinitas reliquas reperiri possent, quae prae caeteris peculiares quasdam proprietates haberent: ex voto res esset. Atqui rursum instabam. Quid figurae planae inter solidos orbes? Solida potiùs corpora adeantur. Ecce, Lector, inuentum hoc & materiam totius huius opusculi. Nam si quis leuiter Geometriae peritus totidem verbis moneatur, illi statim in promptu sunt Quinque regularia corpora cum proportione orbium circumscriptorum ad inscriptos: illi statim ob oculos versatur, scholion illud Euclideum ad propositionem i8. lib 13. Quo demonSchema magnarum Coniunctionum Saturni & Iouis, earumque saltus per octena signa, atque transitus per omnes quatuor Zodiaci triplicitates. demonstratur impossibile esse, vt plura sint aut excogitentur regularia corpora quàm quinque.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
