# Mysterium cosmographicum 80

Kepler, Mysterium cosmographicum, CAPVT XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/80

CAPVT XXIII. Deinitio & fine Mundi Astronomico & anno Platonico. OST epulas, post fastidium ex saturitate, veniamus ad bellaria. Problemata duo pono nobilia. Primum est de principio motus; alterum de fine. Certè non temerè Deus instituit motus, sed ab vno quodam certo principio & illustri stellarum coniunctione, & in initio Zodiaci, quod creator per inclinationem Telluris domicilij nostri effinxit, quia omnia propter hominem. Annus igitur Christi 1595. si referatur in 5572. mundi (qui communiter & à probatissimis 5557. censetur) veniet creatio in illustrem constellationem in principio V. Nam anno primo assumpti numeri, die Aprilis 27. Iuliano retrò computato, feriâ primâ, quidies Creationis omnium est, horâ vndecima meridiei Borussiae, quae est sexta vespertina in India, talis exhibetur coeli facies à prutenico calculo. ξ 5 ν Motus & Q & S paulisper morare, aut promoue, & venient in loca cognata, & forte δ in o. = ad ). Scaliger male Nouilunium vult. Nam Luna in potestatem noctis condita, nocte vtique prima fulsit. Verisimilius initium calculus multis retrò porroque annis non suppeditat. Sed si rationes sequamur, oportet hoc initium, Q in & versante, quaerere, nempe hac coeli facie, DoV Vult hoc veterum authoritas, Mundum in Autumno creatum, & ratio ipsa ex Copernico, vt Tellus sub eodem initio stet, quo reliqui. Apparebunt igitur superiores in V, inferiores & O in Z, Luna cum circa terram sit neque in V, neque in& competit, ne turbet numerum ternarium superiorum & inferiorum. Et sole occidente (sic enim conditus mundus est) nocti nullibi rectiùs dominatur, quàm ex medio coeli, quod est o. b. Sicque poterit in epicycli summa abside consistere.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
