Latin
CAPVT XXIII
Kepler, Mysterium cosmographicum 82
Unproofread scanNot analysed yet
Iam autem motus cum radijs in proportione sunt; Ergo motus inter se irrationales, &sic nunquam ad idem redibunt initium, etsi durarent infinitis seculis: quia nunquam, ne in infinita quidem sectione temporis, occurreret communis mensura, qua saepius repetita, motuum omnium vnus terminus, &meta anni Platonici constituatur. Et iam vel tandem cum diuino Copernico libet exclamare: Tanta nimirum diuina haec est Opt. Max. fabrica: &cum Plinio: Sacer est (mundus) immensus, totus in toto, imò verò ipse totum, finitus &infinito similis. Tu nunc, amice Lector, finem omnium horam ne obliuiscare, qui est, Cognitio, admiratio &veneratio Sapientißimi Opificis. Nihil enim est ab oculis ad mentem, à visu ad contemplationem, à cursu aspectabili ad profundißimum Creatoris consilium proceßisse: si hîc quiescere velis; &non vno impetu, totaque animi deuotione sursum in Creatoris notitiam, amorem cultumque efferare. Quare casta mente, &grato animo mecum perfectißimi operis Architecto sequentem