# Mysterium cosmographicum 82

Kepler, Mysterium cosmographicum, CAPVT XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/82

Iam autem motus cum radijs in proportione sunt; Ergo motus inter se irrationales, & sic nunquam ad idem redibunt initium, etsi durarent infinitis seculis: quia nunquam, ne in infinita quidem sectione temporis, occurreret communis mensura, qua saepius repetita, motuum omnium vnus terminus, & meta anni Platonici constituatur. Et iam vel tandem cum diuino Copernico libet exclamare: Tanta nimirum diuina haec est Opt. Max. fabrica: & cum Plinio: Sacer est (mundus) immensus, totus in toto, imò verò ipse totum, finitus & infinito similis. Tu nunc, amice Lector, finem omnium horam ne obliuiscare, qui est, Cognitio, admiratio & veneratio Sapientißimi Opificis. Nihil enim est ab oculis ad mentem, à visu ad contemplationem, à cursu aspectabili ad profundißimum Creatoris consilium proceßisse: si hîc quiescere velis; & non vno impetu, totaque animi deuotione sursum in Creatoris notitiam, amorem cultumque efferare. Quare casta mente, & grato animo mecum perfectißimi operis Architecto sequentem

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
