# Mysterium cosmographicum 86

Kepler, Mysterium cosmographicum, SIMI VIRI, ET MATHEMATICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/86

M. MICHAEL MAEST. LIN GOEPPINGENSIS, Candido Lectori S. TON EAPLA GEOMEECT tria & Arithmetica Alae Astronomiae appellantur. Geometria enim in coelesti corpore, quod Quantum est, globosum & circulari motu regulariter mobile, ex obseruationibus diuersis temporibus habitis, non tantùm viam stellarum inuenit, sed etiam irregularitatis apparentiarum ex regularibus motibus rationes reddit, earumque certas mensuras patefacit, atque corporum illorum sublimium magnitudines, vt & altitudines demonstrat. Arithmetica autem dum huius Quanti Corporis partes in numeros conijcit, illas magnitudines & altitudines metitur, tabulasque condit, ex quibus ad quoduis datum tempus Stellarum omnium loca, adeoque tota coeli facies exhibetur. Etsi autem ista admiranda & ardua sint, harum tamen alarum remigijs ad longè altiora subuolare nos eximius hic noster Mathematicus, M. IOANNES KEPLERVS, docet. Magna sanè sunt, quae Artifices Astronomi huc vsque inuenerunt: Astronomiam tamen hactenus omnes non nisi à tergo adorti sunt, & tam motus, quàm magnitudines & distantias ex solis obseruationibus indagare docuerunt. An autem à priori, siue à fronte vllus ista dimetiendi pateat aditus, vel annè vlla alia, praeter obseruationes, geometrica Norma, inuentos motuum & quantitatum numeros examinandi, haberi possit, nulli ne peritissimo quidem Ar tifici hactenus, vel per insomnium, in mentem venit. Iam vero Keplerus noster solertissimo ex Geometria inuento orbium seu sphaerarum coelestium certum finitumque numerum & ordinem, atque quod maximum est, certam magnitudinum, sicut & motuum, ad se mutuo proportionem tradit; & paulò altiùs sumpto initio ostendit, quòd Creator Deus Opt. Max. in Mundi creatione, iuxta quinque regularium Corporum geometricorum, aliàs omnibus Geometris notissimorum, poportionem, sphaeras coelestes mobiles fabricauerit, extenderit, disposuerit, adornauerit, & ordinauerit. Atque hanc sententiam ipse non loigicis, nec leuibus aut dubijs, vel anilibus, multò minus alienis, atque ad propositum suum violenter adactis coniecturis, sed genuinis, proprijssimis, tam ex rerum Natura, quàm ex Geometria depromptis, quibus contradici non potest, ratiociniijs confirmat. Quorum potissimum est, elegantissima & suauissima harmonia, & consonans concentus calculi Astronomici ex obseruationibus iam antè proditi, cum quinque regularium Corporum diastematis. Quantis enim interuallis sphaerae circumscriptae Cubo seu Hexeadro, Pyramidi seu Tetraedro, Dodecaedro, leosaedro, Octaedro, à sphaeris his ijsdem corporibus inscriptis sigillatim distant; tanta etiam interstitia inter planetarias sphaeras ex ordine interposita esse Astronomicae numerationes (quantum quidem ab eis, quibus non pauca ad huc deficere, nemo obseruationibus intentus nescit, huc vsque praestari potuit, aut praestitum est) clarissimè indicant.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
