Latin
89.1 to 89.4
Kepler, Mysterium cosmographicum 89.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm hac hypothesium emendatione nihil nisi vetustam &attritam togulam nouo panno resarciunt, cuius ruptura pòst maior fieri solet; Nam hac positione profectò motuum centra &virtutes motrices dissoluuntur, &distrahuntur, caeteri &motus &orbes (siue quicquid id sit, quod orbium quandam rationem habeat) multo pluribus intricatissimis inuoluuntur tricis, nec cum ratione, aut magnitudinum motuumque &ordinis vlla proportione, quicquam cum altero consociatur. Quibus vnum hoc Kepleri nostri inuentum oppono. In quo, pro Copernici recentioris, &Aristarchi vetustissimi Mathematici sententiae comprobatione (vt de alijs iam nihil) elegantissimus partium Mundi ordo, item pulcherrima &irrefragabilis magnitudinum &motuum proportio, consona quinque corporibus regularibus, ingeniosissime monstratur. Haec nec in antiquis hypothesibus, necin recentiorum emendationibus haberi aut sperari vnquam possunt. Cui ergo tutiùs fidendum existimabimus? lisne, qui apparentes nonnullas absurditates vitare volentes, in grauiores se praecipitant, quas tamen vacillantibus fulcris suffulciunt: nihilque cum ratione dicunt; An verò ei, qui sine ratione nihil asserit; omnia solidè confirmat; &quae quidem absurda videntur, solidè refutat? Amicus ergo Plato, amicus Socrates, magis tamen amica Veritas. Haec ego, Lector beneuole, erudito Kepleri Prodomo, continenti expositionem abstrusissimorum Naturae mysteriorum, hactenus à nemine inuentorum aut animaduersorum, subiungenda duxi, indubia spe, vt ante dixi, fretus, nos huius mysterij occasione (de caeteris antiquis &recentioribus hypothesibus ego iam dudum desperaui) propediem Astronomiam tam politam (si modò vlla expolitior &perfectior repurgatio &forma eius sperari &expectari possit) vt quàm nitidissimam, habituros esse. Quoniam autem in hoc Prodromo M. Keplerus saepe ad Georgij loachimi Rhetici Narrationem appellat, quam Anno 1529, tum cum Copernico viuens, antequam suos Reuolutionum libros Copernicus edidisset, ad Schonerum scripserat: illa verò Narratio non in omnium manibus versatur: Ego eam, vnà cum Encomio Borussiae ab eodem Rhetico conscripto, huic M. Kepleri Prodromo (licet ipso inscio, &,quia absente, inconsulto) adiungendam omnino necessarium censui. Idque tantò magis, quòd videbam è duobus his Scriptis magnam Prodromi partem, vbi stilus ob breuitatem nonnulla abrupit, plurimum lucis accepturam esse. Accedit, quòd etiam multa in ipsis Copernici libris loca obscuriora Rheticus hîc ex professo explicat: vnde haec Narratio &Encomium loco breuis in Copernicum Commentarij haberi possunt.