Latin
CLARISSIMO VIRO
Kepler, Mysterium cosmographicum 96
Unproofread scanNot analysed yet
ferè, neque haec omnino instrumentorum vitio, vt hactenus creditum, sed certa, &consentienti sibi vbique ratione fieri. Quare minimè ab aequinoctijs aequalitatem motus sumendam, sed à stellis fixis, vt mirabili consensu omnium aetatum tam de Solis &Lunae, quàm de reliquorum planetarum motibus obseruationes testantur. Quia à Timochare ad Ptolemaeum stellae processerunt motu tardissimo, ideo trecentesimam partem solum diei, quartae super 365 dies; à Ptolemaeo autem ad Albategnium, quia veloces, centesimam sextam partem diei, quadranti decedere receptum est: nostra aetate si conferantur obseruationes ad Albategnij, patet de esse quadranti centesimam vicesimam octauam diei partem. Tardo igitur motui maior anni quantitas ab aequinoctijs respondere videtur, veloci minor, decrescenti velocitati anni augmentum, adeò, vt si accuratè anniquantitas ab aequinoctijs nostra aetate examinetur, cum Ptolemaeo ferè iterum consentiat. Proinde statuendum puncta aequinoctialia moueri in praecedentia, quemadmodum in Luna nodos, &nequaquam stellas secundum signorum consequentiam progredi. Imaginandum itaque fuit esse aequinoctium medium, quod procedat à prima stella Arietis orbis stellati, aequali motu postponendo stellas fixas, &vtrinque ab hoc aequinoctio medio, ipsum aequinoctium verum motu diuerso, ®ulari discedere, cuius tamen elongationis semidiameter 70. minuta non multum excedat, sicque certam &quantitatis anni ab aequinoctijs rationem singulis aetatibus extitisse, &adhuc hodie deprehendi posse; praeterquam quòd haec ratio exactissimè, &quasi ad minutum, obseruationibus stellarum fixarum omnium Artificum respondet. Vt autem huius rei gustum aliquem tibi, doctissime Schonere, praebeam, en computaui tibi praecessiones aequinoctiorum veras, ad quaedam obseruationum tempora. Fraeces. vera Auno G. M Timoclunis Ane nu uitatem Hipparchi Domini Ptosemaes Post nau. Albategnij, uitatem Arzahelis Domini Nostro Ptolemaei praecessio subtracta à locis stellarum in Ptolemaeo