# Mysterium cosmographicum 99

Kepler, Mysterium cosmographicum, CLARISSIMO VIRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/99

differentiae facta parte proportionali, patet mutationis obliquitatis certam regulam esse deprehensam. In Solis motu, cum circa annifluxam instabilemque quantita tem omnis difficultas versetur, priùs de apogij & eccentricitatis mutatione dicendum, vt omnes causas inaequalitatis anni adstruamus; quas tamen regulares & certas ostendit D. Praeceptor, assumptis theorijs ad hoc accommodatis. Cum Ptolemaeus statueret apogium Solis fixum, maluit vulgatam recipere opinionem, quàm suis credere obseruationibus, quae parum fortassis à vulgata differebant, sed vt certa tamen coniectura exipsius narratione elicitur, constat eccentricitatem circa Hipparchum, nempe per 200. ante ipsum annos, talium partium 417. fuisse, qualium quae ex centro eccentrici est 10000. Ptolemaei autem aetate earundem 414. Arzahelis (cui potiorem fidem etiam Regiomontanus noster tribuit) ex maxima aequatione 346. ferè fuisse constat, sed nostro tempore 323. siquidem maximam aequationem non maiorem I. grad. 50. min. cum dimidio, se deprehendere D. Praeceptor affirmat. Deinde cum diligentissimè perpenderet motus absidum Solis, & reliquorum planetarum, primum inuenit, vt etiam ex prae dictis vides, peculiaribus motibus absidas sub sphaera stellarum fixarum procedere, neque plus conuenire, vt vnomotu apparentes motus stellarum fixarum & absidum, nec non mutationis obliquitatis ab vna causa dependere affirmemus, quàm si quis vestrorum Artificum, qui τοὸς αὐτομάτους motus referunt, vna eademque machinatione singulorum planetarum motus, & apparentias effingere conetur: aut quis pedem, manum, & linguam ab eodem musculo, & vi motrice eadem suas omnes actiones perficere, defendendum praesumeret. Attribuit itaque D. Praeceptor apogio Solis duos motus, medium scilicet, & differentem, quibus sub octaua sphaera moueatur, Vide infrà in appendice Schema Theoria Solis. Motus centri eccentrici in circulo parAd motum centri eccentrici Monarchias Mundi mutari. tur. His accedit, quòd cum aequinoctium verum aequali, & diuerso motu in antecedentia signorum moueatur, Solis, & reliquorum planetarum apogia, quemadmodum stellae fixae, postponantur. Quare vt omnium aetatum obseruationes consentienti sibi inuicem lege responderent, tres istos motus à se inuicem discernere coactus est. Haec vt intelligas, assumas maximam eccentricitatem 417. minimam 321. futuram, & differentia sit 96.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
