Latin
iii
Kepler, Mysterium cosmographicum iii
Unproofread scanNot analysed yet
pWnrle1 SLo ILLVSTRIBV GENEROSIS, NOBILISSIMIS ET STRENVIS DOMINO SIGISmundo Friderico, Libero Baroni ab Herberstein, Neuperg. Guettenhaag, Domino in Lancovviz, Camerario &Dapifero Ca rinthiae haereditario, Caesareae Maiestati &serenissimo Archiduci Austriae, Ferdinando à consilijs: Capitaneo Prouinciae Styriae: ET, DOMINIS N.N. ILLVSTRIVM STTRIAEORDINVM QVINQVEviris Ordinarijs, Viris amplissimis, Dominis meis clementibus &beneficis, salutem &mea seruitia. VOD ANTE SEPTEM MENses promisi, opus doctorum testimonio pulchrum, &iucundum, longeque praeferendum annuis prognosticis: tandem aliquando Coronae vestrae sisto, Amplißimi Viri; Opus, inquam, exigua mole, labore modico, materia vndiquaque mirabili. Nam siue quis antiquitatem spectet; tentata fuit ante bis mille annos à Pythagora; siue nouitatem, primùm nunc à me inter homines vulgatur. Placet moles? Nihil est hoc vniuerso mundo maius neque amplius. Desideratur dignitas? Nihil preciosius, nihil pulchrius hoc lucidissimo Dei templo. Lubet secreti quid cognoscere? Nihil est aut fuit in rerum natura occultius; Solum hac in re non omnibus satisfacit, quòd vtilitas eius incogitantibus obscura est. Atqui hic est ille liber Naturae, tantopere sacris celebratus sermonibus; quem Paulus gentibus proponit, in quo Deum, ceu Solem in aqua vel speculo