Latin
EPISTOLA
Kepler, Mysterium cosmographicum v
Unproofread scanNot analysed yet
Imò vti non quaerimus, qua spe commodi cantillet auicula, cum sciamus inesse voluptatem in cantu, propterea, quia ad cantum istum facta est: ita nec hoc quaerendum, cur mens humana tantum sumat laboris in perauirendis hisce coelorum arcanis. Est enim ideò mens adiuncta sensibus ab Opifice nostro; non tantùm vt seipsum homo sustentaret, quod longè solertiùs possunt vel brutae mentis ministerio multa animantium genera: sed etiam, vt ab ijs, quae, quod sint, oculis cernimus, ad causas quare sint &fiant, contenderemus: quamuis nihil aliud vtilitatis inde caperemus. Atque adeò vt animalia caetera, corpusque humanum cibo potuque sustentantur: sic animus ipse hominis, diuersum quiddam ab homine, vegetatur, augetur, &adolescit quodammodo, cognitionis isthoc pabulo: mortuoque, quàm viuo similior est, si harum rerum desiderio nullo tangitur. Quare vti Naturae prouidentiâ pabulum animantibus nunquam deficit: ita non immeritò dicere possumus, propterea tantam in rebus inesse varietatem, tamque reconditos in coelorum fabrica thesauros; vt nunquam deesset humanae menti recens pabulum, ne fastidiret obsoletum, neu quiesceret, sed haberet in hoc mundo perpetuam exercendi sui officinam. Neque verò harum epularum, quas ex ditißimo Conditoris penu in hoc libello, velut in mensa depromo, propterea minor est nobilitas: quòd à maxima vulgi parte vel non gustabuntur, vel respuentur. Anserem laudant plures, quàm phasianum, quia ille communis est, iste rarior. Neque tamen vllius Apitij palatus hunc illi postponet. Sic huius materiae dignitas tantò maior erit; quò paucio. res laudatores, intelligentes modò sint, reperiet. Non eadem vulgocon