# Mysterium cosmographicum vi

Kepler, Mysterium cosmographicum, EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/vi

EPISTOLA go conueniunt & principibus: neque haec coelestia promiscuè omnium, sed generosi saltem animi pabulum sunt: non meo voto, vel opera, non sua natura, non Dei inuidiâ: sed plurimorum hominum vel stupiditate vel ignauia. Solent principes aliqua magni precij inter secundas habere mensas, quibus vtantur non nisi saturi, leuandi fastidij causa. Sic haec & huiusmodi studia generosißimo & sapientißimo cuique tum demum sapient, vbi è casa per pagos, oppida, prouincias, regna ad orbis imperium ascenderit, omnia propè perspexerit; neque, vt sunt humana, quicquam vllibi reperierit beatum, diuturnum, & tale, quo finiri & saturari queat eius appetitus. Tunc enim incipiet meliora quaerere, tum à terra huc in coelum ascendet, tum animum fessum curis inanibus ad hanc quietem transferet, tum dicet Felices animas, quibus haec cognoscere primùm Inque domos superas scandere cura fuit, auare contemnere incipiet, quae olim praestantißima censuit, sola haec Dei opera magnifaciet, atque meram & sinceram tandem voluptatem ex his contemplationibus capiet. Contemnant igitur haec & huiusmodi meletemata, quicunque, quantumcunque volent, quaerantque sibi vndiquaque commoda, diuitias, thesauros: Astronomis isthaec gloria sufficiat, quòd Philosophis sua scribunt, non rabulis; Regibus non pastoribus. Praedico intrepidè, futuros tamen aliquos, qui suae sibi senectutis hinc comparent solatium; tales nempe, qui quoad Magistratus gesserunt, ita se gesserunt, vt liberi morsibus conscientiae, habiles esse poßint fruendis hisce delicijs. Existet iterum Carolus aliquis, qui, cum Europa, quoad imperauerit; non caperetur; fessus imperijs, exigua S. Iusti cellula capiatur: cuique inter tot spectacula, titulos, triumphos, tot diuitias, vrbes, regna; vnica Turrianica, vel iam Copernicopythagoraea Sphaera Planetaria tantopere placeat, vt orbem terrarum, cum ea commutet, digitoque circulos, quàm populos imperijs regere malit. Non haec eò dico, viri Amplißimi, vt nouum paradoxon, senes discipulos, in scenam, seu in scholas producam: sed vt appareat quodnam genuinum tempus sit messem de his studijs colligendi.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
