Latin
THEOREMA II
Kepler, Nova stereometria doliorum 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
THEOREMA II. Circuli area ad aream quadratam diametri comparata, rationem habet eam quam 11. ad 14. fere. Archimedes vtitur demonstratione indirecta, quae ad impossibile ducit: de qua multi multa: Mihi sensus hic esse videtur. Schema II. Circuli BG circumferentia partes habet totidem, quod puncta, puta infinitas; quarum quaelibet consideratur vt basis alicuius trianguli aequicruri, cruribus AB: vti ita Triangula in area circuli insint infinita, omnia verticibus in centro A coeuntia. Extendatur igitur circumferentia circuli BG in rectum, &sit BC aequalis illi, &AB ad illam perpendicularis.