# Nova stereometria doliorum 10-2

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/10-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/10-2

THEOREMA II. Circuli area ad aream quadratam diametri comparata, rationem habet eam quam 11. ad 14. fere. Archimedes vtitur demonstratione indirecta, quae ad impossibile ducit: de qua multi multa: Mihi sensus hic esse videtur. Schema II. Circuli BG circumferentia partes habet totidem, quod puncta, puta infinitas; quarum quaelibet consideratur vt basis alicuius trianguli aequicruri, cruribus AB: vti ita Triangula in area circuli insint infinita, omnia verticibus in centro A coeuntia. Extendatur igitur circumferentia circuli BG in rectum, & sit BC aequalis illi, & AB ad illam perpendicularis.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
