Latin
VSVS TOTIVS LIBRI CIRCA DOLIA
Kepler, Nova stereometria doliorum 101
Unproofread scanNot analysed yet
VSVS TOTIVS LIBRI CIRCA DOLIA 1. Comparatio doliorum per virgam transuersalem exploratorum. Si dolium sit proportionis Austriacae, fidito uirgae sine respectu uel ventris inter orbem utrumque, vel buccositatis sive curvaturae inter Orificium infusorium &orbem utrumlibet ligneum; &tale dolium alijs omnibus praefer, excepto illo Rhenensi, quod habet profunditatem ventris maiorem sesquitertia diametri orbis lignei, si tamen ullum habet. Ex caeteris igitur elige Oblonga cum multo ventre, qualia sunt aliqua Rhenensia: compensat enim nonnihil gracilitatem &prolixitatem corporis, amplitudo ventris medij, &longitudo buccarum. In contempris habeto dolia oblonga &cylindracea sine ventre: post haec Curta tibi censentor, cuiusmodi aliqua veniunt ex Vngaria, parum aut nihil à cylindro puro puto differentia. At curta ventricosa fugito modis omnibus; tres enim notas paupertatis habent, unam ex Th. V. magnitudinem proportionis Orbium ad dimidiam longitudinem Tabularum; secundam ex Th. XXII, ventris magnitudinem, tertiam ex Th. XXIX, buccarum brevitatem. Consideratio methodi mensuII. randi per virgam transversalem cubicam. Colligitur igitur ex his omnibus, simul consideratis, nullam inter rationes mensurandi dolia, compendiosiorem simul atque circumspectiorem esse, usu virgae transversalis cum divisionibus cubicis, in dolijs Austriacis. Omnes enim cautelas mensorum in se continet Primùm virga introrsum immissa eliminat crassitiem tabularum, circulorum. qui vincula sunt, viminumque quibus circuli lignei stringuntur; Eliminat &excessum Marginum, quorum in crenis haerent orbes seu Bases ligneae. Hoc autem ratio alia mensurandi, unâ &eadem opera praestare nulla potest; quae non rationes mensurae apud orificium A exigit, ubi intima superficies tabularum in aperto est. Itaque Mensores aliqui regulas hic ninnullas memoriae mandant &sequuntur, aestimandi caecam hanc tabularum Orbiumque crassitiem: quarum incertitudine circa inconstantia exempla, omnis reliqua in mensurando scrupulositas eluditur. Secundò modus iste cavet de inaequalitate basium lignearum seu orbium, idque cirra taediosam multiplicationem, citraque repetitionem explorationis, vnam &eadem opera ut Th. XXVI huius dictum. At reliqui mensores in hoc multi sunt, ut doliorum orbes inter se aequent, mediumque eorum proportionale, denique inter capacitates medium conicum inveniant; usum virgae planimetrae conjungentes cum calculo molestissimo.