# Nova stereometria doliorum 105.1-5

Kepler, Nova stereometria doliorum, 105.1 to 105.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/105.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/105.1

Exemplum. Sit inventa in Sch. XXII, trarsversd, AZ lengitudo grtium aequaltum virgae 24 semis & paulò plus: ut fit eius quadratum 602! Sintetiam inventae dismetri AY22. XZ19, partium earundem. Hae in se mutuò multiplicatae, faciunt 418, quem aufer à 602s. restat 184s. Differunt diametri per 3, cuius quadratum esto, & hinc pars quarta, a cum quartâ: quam anserab 184 s. restar ißa cùm quartâ. cmus radix 13s. dimidij dolij longitudo interna, ut tota GX sit 27 ungiEt cum quadratum de 22 sit 484, de 19, sit 361: Vt igitur quoco ad 31416. sic 484 & 3612 380– & 283 s. areas irculorum AY. & XZ. Inventis areis circulorum, & longitudine medietatis utriusque, trivium occurrit; aut enim pro Truncis Conicis habentur, binae dolj cuiusque medietates, aut pro Truncis Citrij, aut pro figuris intermedijs, pro Pruno, Oliva, Fuso Parabolico, vel Hyperbolico, truncatis: hoc est, curvaturae tabularum tribuitur vel mera rectitudo ab infusorio ad marginem, vel merus circulus inter utrumque marginem & infusorium, vel figura ex utroque mixta. Illa viâ semper paulò minus iusto colliges, istà promiscuè vel plus iusto, vel iustum attingitur; hac semper iustum attingeretur, si tam faci e per hanc incederetur, quàm per illas, I. Prima via dividitur Truncus quilibet in cylindrum regularem, quasi stantem super basi, orbe ligneo, & in circumiectum illi segmentum limbi Cylindracei Conicum, quod Tunicam apellavimus. Ergò Cylindri corpus, per Th. III partis primae, computatur, ducta altitudine dimidii dolii, in basin orbis lignei supra inventam: nam numerus inde factus, summam continebit parvulorum Cubiscorum, qui sunt in proposito cylindro, quorum quilibet unam virgae particulam divisionis aequalis, longus latus & profundus sit. Trunci verò, seu dimidii dolii proportio ad Cylinoruma super basi, orbe ligneo, habetur per Corollarium ad Th. XVII partis primae, ducta diametro orbis lignei, & in se, & in diametrum seu profunditatem ventris; ducta etiam differentia harum diametrorum in sui partem tertiam: & numero Cubiscorum in cylindro prius invento, mu tiplicato in summam factorum posteriorum, factoque diviso per quadratum diametri orbis lignei: prodit enim summa Cubiscorum in dolio.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
