# Nova stereometria doliorum 107-2

Kepler, Nova stereometria doliorum, VSVS TOTIVS LIBRI CIRCA DOLIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/107-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/107-2

numerum corporis Coni, at Conoides est sesquialterum Coni: ergo corpus Conoidis habetur, ducta area FG in semissem CO. Tunc ex Conoide quaeritur Fusum parvum in Conoide, per Analogiam Th. XXVII partis primae: scilicet ut GO ad YO, duplum ipsius CO; sic Conoides inventum ad Fusi eius corpus dimidium. Invento corpore Fusi parvi, processus reliquus idem est, qui cum Trunco Citrij: Zona enim circa fusum, habet partes duas, altera est Fusum parvum, jam inventum, reliqua & maior quidem pars creatur, ducta circumferentia circuli orbis lignei in figuram planam FGC, quae parabola dicitur; cuius area habetur ex Epis Ilad Th II. ductâ enim parte dimidia, id est tribus sextis de CO, in rectam FG, creatur area trianguli FCG, cuius sesquiterria cum sit area Paraboles, creatur igitur, ductis quatuor sextis, hoc est besse ipsius GO in rectam FG. Quòd si fuerit CO maior quàm CY, figura erit ex Hyperbola, proximeque accedet dolium, ad conum duplicatum: idque tanto magis, quanto maior fuerit CO quam CY Eritque Conoidis Hyperbolici proportio ad corpus dimidij Fusi inscripti, paulò minor, quàm GO ad OY, maior tamen quam GO ad OV, si V centrum sit figurae. Hoc solum lucramur ex hac serupulositate circa Hyperbolam: de caetero, Cùm nondum determinata sit recta inter OY & OV, quadrans ad proportionem convenientem; non etiam animum adieci hactenus ad quadraturam Hyperboles, cuius cognitione insuper opus esset, ad Zonam Fusi Hyperbolici ex arte computandam. Opitulamini Apollonij.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
