# Nova stereometria doliorum 109

Kepler, Nova stereometria doliorum, VSVS TOTIVS LIBRI CIRCA DOLIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/109

Quis in hac irregularitate speret ab arte subsidium: Atqui non plus unico Theoremate nobis opus fuerit, ut de vacuatione Dolij, cum figura Trunci conici duplicati, demonstrati vam planè praescribamus Methodum. Dictum est supra Th. XVI partis primae, nondum esse factam à Geometris disquisitionem de soliditate segmentorum quorundam Coni: quae inter, sunt etiam ista segmenta Truncorum Conicorum, seu dolij, quae determinantur per planam superficiem liquoris defluentis, parallelam axi Truncorum conicorum, rectam ad communem basem Truncorum, seu circulum medium Ventris. De his itaque segmentis Coni, lubet aliqua disserere etiam hoc loco, ad provocandos Seometras; ut qui hactenus non satagendum putarunt de his segmentis, usu, quod supra dicebam, non exigente; ijjam tandem, postquàm manifestum vident usum eorum, e somno evigilent, demonstrationemque soliditatis eorum quaerant. Primùm itaque consideravi, si fortè tale coni segmentum, quod fit plano ad axem parallelo, eoque Hyperbolico proportionem ad Conum totum habeat, compositam ex proportione seg. menti suae basis ad basim Coni, & ex proportione suae altitudinis ad Coni altitudinem. Haec opinio vero quidem est proxima, sed tamen falsa. Nam portio hae est segmenti Coni scaleni humilioris, scilicet per verticem secti, ad conum propositum altiorem: atqui tale segmentum Goni scaleni per verticem secti, est minus segmento Coni altioris, super eadem basi stanti; exit enim in mucronem; cùm hoc exeat sursum in quandam aciem latam Hyperbolicam: illud continetur superficie Coni minoris & plano triangulari; hocportione superficiei Coni maioris, & plano Hyperbolico. Secundò consideravi, num segmentum Coni propositum, sit aequale segmento consimili cylindrici segmenti, habenti eandem basin & altitudinem: de quibus segmentis secundis egimus Th. XVII. p. prioris; quorsum spectat etiam Th. XXII ex parte: & an non tam Cylindraceum quam Conicum segmentum, stantia super eodem segmento circuli, & terminata segmentis planis, illud Elliptico, hoc Hyperbolico, quodlibet aequet partem tertiam segmenti cylindrici recti, per planum axi parallelum facti, super basi eâdem. Sed nec hoc ipsissima veritate nititur, utcunque prope accedat. Nam si verum hoc esset de uno, non posset esse falsum de semicylindro, quem determinat planum per axem, transiens etiam per inscripti Coni axem & verticem. Nam diviso hoc semicylindro in partes 33, semiconus eodem plano per axem determinatus, est talium partium I, per Th. IV, pa. Iae: at segmentum cylindrici segmenti est talium partium /4, per Th. XVII. Quod igitur interest corpusculum geminatum, terminatum intus Conica superficie, foris planà & portiunculis Cylindraceae, est partium tantùm 8. Etsi verò hic conus dimidius est praecisè triens semicylindri, tamen hoc in alijs segmentis non obtinet, eo ipso, quod tunc Conus non amplius per Verticem secatur; segmentum igitur Coni propositum majus est triente segmenti cylindrici recti aequealti: & videntur ista successivè magis magisque fieri aequalia, vicissimque corpuscula interposita magis magisqueattenuari, quo minus fit segmentum ipsum rectum Cylindricum, cuius ista sunt partes.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
