# Nova stereometria doliorum 11

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/11

Erunt igitur infinitorum illorum Triangulorum, seu Sectorum, bases imaginatae omnes in vna recta BG, juxta invicem ordinatae: sit vna talium basium BF quantulacunque, eique aequalis CE, conectantur autem puncta F, E, C, cum A. Quia igitur triangula ABF, AEG totidem sunt super recta BC, quot sectores in area circuli, & bases BF, EC aequales illis, & omnium communis altitudo BA, quae etiam est sectorum; Triangula igitur EAC, BAF erunt aequalia, & quodlibet aequabit vnum sectorem circuli; & omnia simul in linea BC bases habentia, id est Triangulum BAC, ex omnibus illis constans, aequabit sectores circuli omnes, id est aream circuli ex omnibus constantem. Hoc sibi vult illa Archimedea ad impossibile deductio. Divisa igitur BC bifariam in H, fiat ABHD parallelogrammum, vt DH secet AC in I. Erit hoc parallelogrammum Rectangulum aequale areae circuli. Nam vt CB tota ad GH dimidiam, ita & AB, id est DH tota, ad IH dimidiam. Igitur HIaequat ID, & HC aequat DA, id est HB: & anguli ad I aequales, D vero & Hrecti. Triangulum igitur ICH, quod est extra parallelogrammum, aequale est triangulo IAD, quo parallelogrammum excedit trapexium AIHB. Cum igitur diameter GB ponatur esse partium 7, quadratum diametri erit 49. Et cum harumpartium 22 sint in circumferentia, sc: in BG, dimidia BH habebit earum II, paulo minus, vt supra. Duc i1 in semidiametrum 3 semis, sc: in AB: fiet Rectangulum AH3g semis. Talium Area circuli inQualium ergò Quadratum scripti diametri ht. 38 semis. bis 11. Quod erat demonDivisi per 7. faciunt 14. strandum. Corollarium. 1. Sectoris in circulo (constituitur rectis ex centro, & ex arcu intercepro) area est aequalis rectangulo sub semidiametro & dimidio arcuCorollarium. 11. Segmenti circuli minoris (portio est per vnam rectam recisa area minor est sectoris areâ, triangulo sub sectoris & segmenti rectis comprehenso: Segmenti maioris area tanto maior est sectore suoDemonstratur autem in Geometricis, rectangulum sub perpendiculo trianguli & dimidia sectionis linea aequale esse areae trianguli. Ablato igitur plano huius trianguli ab area sectoris, restat area segmenti minoris, sed addito, maioris segmenti area constituitur. InSchemate l. DABE est sector minor, DABCD maior; DGBEseg. mentum minus, DGBC majus; DBA triangulum, quo sector à segmento differt. Id habet duas partes aequales & congruas, AGB, AGD. Apposito igitur angulo DAG ad GBA, sic ADG ad GAB, fit rectangulum altitudine AG, latitudine GB. Et dicitur in Triangulorum doctrina, GB sinus arcus EB dimidij, GA sinus eius complementi. Episagma 1. Circulo commune hoc est cum Parabola; quod in vtraque, portiones

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
