# Nova stereometria doliorum 110.5-6

Kepler, Nova stereometria doliorum, 110.5 to 110.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/110.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/110.5

Igitur si proposita sit altitudo vacui CO, per eam inquirenda sunt, segmentum circuli ventris, per praecepta superiora, & linea ex O perpendiculariter per superficiem liquoris defluentis exiens in metatorem. Aufer igitur Co à diametro Metatoris, ablatam multiplica in residuum, facti radix est linea quaesita; in cuius partem tertiam, multiplicanda est area segmenti circuli. Ventris, pro soliditate segmenti Conici. Quod si altitudo vacui CO non superat dimidiam differentiam diametrorum CA, GE, sufficit hoc laboris. At si superat, labor geminatur Segmentum enim Coni tunc excurrit ultra Truncum CGE, in Conum GBE deficientem: quare pars eius deficiens inquirenda, & à segmento toto auferenda erit Aufer igitur dimidiam differentiam diametrorum ab altitudine liquoris; cum residuo tanquam sinu verso, quaeratur area segmenti orbis lignei, quod extat supra superficiem liquoris; nanciscatur autem eandem dimensionem cum areà segmenti plani ventris. Tunc quae est proportio altitudinis liquoris ad excessum suum supra dimidiam diametrorum differentiam; in eadem proportione admetertiam in in 256. prodit soliditas segmenti 2560.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
