# Nova stereometria doliorum 12-2

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/12-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/12-2

THEOREMA. III. Cylindri vero ad Parallelepipedum columnare rectangulum aeque altum, quod Cylindri corpus stringit quadra tis suis basibus & parallelis lateribus, ratio est eadem, quae circuli ad quadratum circumscriptum, hoc est eadem quae 11. ad 14. Sehemae TII. Vt enim CD Cylindrica basis cir cularis ad AB quadratum circumscriptum, ita CF corpus Cylindri, ad AE corpus parallelepipedi rectanguli, seu columnae. FiArch: de Sphaera & Cylindro. Cylinder enim & columna aequealta sunt hic veluti quaedam plana corporata: accidunt igitur illis eadem quae planis, THEOREMA. IV. Si Columna recta parallelarum Basium cum Pyramide, si Cylinder cum Cono eandem basin habuerit eandemque altitudinem, Triplum erit illius. Schema IP. Nam omnis Columna, vt hic quinquangularis BI, bases ABCDE & FGHIK parallelas habens, & BAF, AEK caeterosque angulos rectos, solvitur in sua Pentaedra seu Prismata, vt hic quinquangularis in tria GHF FHK. KHI, Trinis parallelogrammis & binis triangulis oppositis clausa. Primi Secundi Tertij. KHI Triangula GHF FHK EGD ACE BCA HCAF Ees PAYSIICIO. GHCB HCDI FAEK gramma. HCAF FABG KECH IDEK Pentaedron vero in tria Tetraedra solvitur, quorum bina semper, quae

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
