# Nova stereometria doliorum 14

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/14

Est igitur eadem altitudo Tetraedrorum ABCF, ABCL; sunt igitur aequalia. Sed ABCF est tertia pars Prismatis ABC FGH: Ergo & ABCL ejusdem tertia pars est. Similiter verò secunda Pyramidis pars ACEL, secundi Prismaris; & tertia ECDL, tertij prismatis tertiae sunt Partes: Tota igitur Pyramis totius Columnae tertia pars est; & haec illius ergò Triplum. Eodem verò modo & MNOP Cylinder, cuius bases MN & OP parallelae, aequat tres conos MNQ, vertice Q ad superioris basis planum pertingentes, & eandem basin MN habentes. Demonstratio enim analogicè applicari eadem potest, si perpendas, circulum, qui basis est Cylindri & Coni, in infinita triangula ex centro dividi, quibus totidem Prismata, totidemque partes Coni superstent, illa in axe Cylindri, hae in axe Coni convenientes.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
