Latin
THEOREMA
Kepler, Nova stereometria doliorum 16
Unproofread scanNot analysed yet
&per punctum I, perque AE centrum, transeant duae perpendiculares HIK, &BAD, repraesentantes sectiones, seu circulos ad planum DBL rectos. Sicut igitur tota DL subtensa dimidio circuli LCDBà polo D ad Limum, (quod punctum jam in comparatione totius Sphaerae cum suis segmentis sustinet vicem basis) fit semidiameter circuli plani, aequalis toti curvae superficiei sphaerae, per VI: Sic etiam DC subtensa ipsi DKC dimidio arcui segmenti BCD à polo Dad ad basin C, fit semidiameter circuli plani, aequalis curvae superficiei segmenti seu hemisphaerij BDC, per V: Sic etiam in genere quocunque segmento sumpto, vt HKD, linea DK subtensa latitudini segmenti a D polo ad basin K, sit semidiameter circuli plani, aequantis superficiem curvam segmenti KDH: Et sumpto segmento HKL, cuius polus L, basis circularis HK, subtensa KL, fit semidiameter circuli plani, qui aequalis sit superficiei curvae segmenti KLHDemonstrationem vide apud Archimedem. Primam verò fidem tibi faciet analogia. Nam cum sic sit comparatum cum tota superficie &cum dimidia: probabile est, eandem rationem obtinere etiam in segmentis caeteris. Corollarium. Segmenta segmentorum, quae quidem vtrinque circularibus basibus sterminantur, ijsdem principijs facile in splanum explicantur. Nam sit BHKC segmentum segmenti BDC, cuius bases circuli HK, BC. primò fit circulus aequalis segmento sphaerae maiori BCD Deinde alius circulus fit aequalis complemento ejus quod proponitur segmentum segmenti, Nam complm hoc, est segmentum sphaerae minus HKD, sive polus ejus idem sit cum priori sive alius. Ergò circulorum planorum DK, DG differentia aequabit Zonam BHKC Alia vero segmenta segmentorum, quae non integris circulis planis, sed eorum partibus terminantur; nisi polus D &axis DI totius segmenti HKI fuerit constitutus in concursu sectionum, nondum habent notum aequationis vel computationis suae methodum. THEOIII.