# Nova stereometria doliorum 17-2

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/17-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/17-2

THEOREMA X. Superficies, globi, & ejus cylindri, qui globum stringit, resectae ab eodem plano ad axem recto, sunt aequales. In figura sequenti sit GB globus, LN ejus cylinder, stringens globum in medio, & in GB. Et sit planum PST secans vtramque superficiem: dico Zonam KPSTL cylindricam, esse aequalem curvae superficiei segmenti globi GR. Videtur falsum esse, cum Cylindrica sit tam laxa, globi verò superficies sursum in angustum coeat. Sed memineris, quanto illa laxior, tanto hanc esse latiorem, cùm per obliquum ad eandem tendat altitudinem. Sed facilis est demonstratio. Cùm enim KP & GR sint aequales & ereetur Zona KRSTL ductu KPvel GR in totam circumferentiam KOL, & sic etiam Zona PSTMN creetur ductu PN vel RB in eandem circumferentiam totam: ergo vt rectae GR ad RB, & BG, sic superficies cylindrica RT, ad TN & NL. At vt recte GR ad RB & BG, sic superficies segmenti globi GR ad RB segmentum & BG totam globi superficiem, per VIII. Ergo & vt Cylindrica KT ad TN & NL, sic sphaerica GR ad RB, & BG.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
