# Nova stereometria doliorum 17

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/17

THEOREMA Sphaericum Convexum & ejus axis secantur à plano ad axem recto in eadem proportione. Septimum Theorema servit Geometricae delineationi, hoc octavum arithmeticis est vtilius & compendium jucundissimum. Illud planum prodit aequale curvae superficiei; hoc lineas ostendit aequivalentes segmentis, In Sch. praecedenti, si axis totus DL valet superficiem totam DKLH, pars axis DI valet partem superficiei HDK, siquidem DI fuerit axis sectionis, id est, si fuerit rectus ad planum BK secans, idque secet in centro I, Sic pars axis IL valet partem superficiei HLK. Nam quia HDK est ad KLH, vt circulus DK ad circulum KL rectae, per VII. id est quadratum KD ad quadratum KL: At verò quadratum KD est ad quadratum KL, vt recta DIad rectam IL: Ergò etiam vt recta DI ad rectam IL, sic HDK superficies ad KLH superficiem. Analogia. Quemadmodum igitur in lineis BA, HI, inest proportio circularium circumferentiarum BC, HK, centris A. I. scriptarum; sic in lineis transversis DA, DI, inest proportio arearum BDC, HDK, terminatarum ad illos circulos: Et sicut DI valet aream HDK, & DA aream BDC, sic IA valetaream Zonae BHKC. THEOREMA IX. ,quam Cylindri recti superficies est aequalis Sphaericae stringit. Creatur enim Cylindrica ductu totius circumferentiae KL (in sequischemate) in totam diamacrum iet vel GB: at ductu dimidiae circumferentiae Kl, in dimidiam diametrum AB creatur pars quarta prioris, cum figurae similes, sint in dupla proportione laterum: creatur verò eodem ductu area circuli maximi, per II. quae est etiam sphaericae 2. 2. 4. superficiei pars quarta, per VI: Duo ergo ejusdem quadrupla sunt inter se aequalia, superficies sc. curva Cylindri KML, & superficies curva globi seu sphaerae suae GB, vtraque quadruplum areae KL.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
