Latin
THEOREMA XII
Kepler, Nova stereometria doliorum 20
Unproofread scanNot analysed yet
Theor. V. Conum BDC) esse ad Cylindrum qui sphaeram stringit, vt Octaedron in sphaera ad Cubum circa sphaeram, sextam scilicet partem Cylindri, quartam sphaerae, &sic dimidium Hemisphaerij sui, dimidiumque coni Theor. XIII. descripti, quippe cujus basin habet integram, altitudinis verò saltem dimidium. Ille verò conus major EFG, in quo est Hemisphaerium (Theor. V.) corpus habet irrationale seu ineffabile. Similes enim Coni, vt EFG, &BDG sunt in tripla proportione altitudinum AG, &AD. Est autem proportio AG ad AD semidupla: ergo proportio conorum est triplex semidupla, hoc est, sesquidupla. At sesquiduplae termino vno pronunciato (quod scilicet conus BDC dimidium Hemisphaerij BGD dicitur) terminus alter fit ineffabilis, nisi de propinquo. Episagma 1. Eadem est etiam proportio corporis ab Ellipsi generati, quod Sphaeroides dicitur, ad conum aequealtum. Arch. Sphaeroid. prop. XXIX. XXX. pisagma 11. Sicut sphaeroides est coni sui duplum: sic Conoides Parabolicum est coni sui sesquialterum. Vide in eodem libro prop. XXIII. XXIV. Gonoides verò Hyperbolicum (qualis est ferè figura hulceris, montis, aut acervi frugum ordinati) sesquialteram proportionem magis ad aequalitatem adducit. Nam ad lineas sesquialteram proportionem continentes quae habent duplum &triplum eius quae inter verticem ¢rum figurae) addit vtrinque diametrum.