# Nova stereometria doliorum 21

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/21

Fac ergò vt IL ad LA, sic ID ad DO: erit IO altitudo, & HKbasis, coni, cujus corpus est aequale corpori segmenti HKD minoris. Sit deinde segmentum HKL, ejus axis LI, residuumque diametri ID. Fac iterum vt ID ad DA, sic IL ad LP: erit IP altitudo, & HK basia coni, qui aequalis est segmento HKL maiori. Demonstratio non est popularis, ideò petat illam, qui vult, ex secunda secundi libri Archimedis de sphaera & cylindro: non est enim mihi consilium, totum Archimedem hic transcribere. Veritas autem ejus circa Hemisphaerium sic patet; sit Hemisphaerium BCD, cujus axis AD, residuum Diametri AL. Quod si facio vt residuum diametri AL ad semidiametrum LA, sic AD axem, ad DQ, facio igitur DQ aequalem ipsi DA, & altitudo AQ erit dupla ad altitudinem segmenti AD. Conum igitur qui habet basin BL, altitudinem diametri DL, pono esse aequalem Hemisphaerio. Id autem verum esse, priori Theoremate vidisti, vbi conus iste erat dimidium sphaerae. Archimedes etiam comparat proportionem segmentorum solidorum, cum proportione segmentorum superficiei, demonstrans solidorum proportionem esse minorem dupla proportione superficierum, maiorem sesquialterâ. Constituitur autem proportio dupla in numeris, ducto vtroque proportionis termino in seipsum; sesquialtera verò, ducta eiusdem termini radice in terminum ipsum. Vt si superficies essent inter se segmentorum, vt 4. ad 9. quadrati numeri; corpora sub illis superficiebus tecta, essent inter se propiora quam 36. & 8j. ducto vtroque quadrato in seipsum; remotiora quàm 8. à 27. (ductis quadracorum radicibus 2. & 3. in ipsos quadratos) vel j6. à54. Itaque si minus segmentum ponderaret 36. Majus esset inter 54 & g) pondo. Corollarium. Proportio binorum globi segmentorum inter se, causa corpulentiae, in vna qualibet sectione, est expressa in altitudinibus conorum, scilicet in IO, IP; sicut prius proportio superficierum segmentorum erat expressa in ID, IL. Sed discrimen magnum est; quod globi totius corpus in vna qualibet sectione representatur à peculari linea OP: at superficies tota globi semper ab eadem diametro DL repraesentatur. Episagma 1. Multa hic sunt communia globo & sphaeroidi atque conoidibus. Nam vt sectio globi facta plano semper est circulus; sic sectio sphaeroidis non omnis, sed quae fit plano axi parallelo, est Ellipsis, sphaeroidi similis: Ellipses verò diversarum & dissimilium specierum, aut circuli fiunt, quoties vel sphaeroides vt cumque, vel conoides per vtrumque oppositorum laterum secatur. Arch. Sphaer. XII. XIII. XIIII. XV. Episagma II. Segmentorum sphaeroidis ratio eadem est, quae segmentorum globi, si recta sit sectio ad axem: sin obliqua, tunc vsurpatur non dimidium axis, sed dimidium eius quae vertices portionum factarum (id est puncta earum super sectionem altissima) conjungit. Nam in Ellipsi quae gignit sphaeroides, axis quidem est inter diametros, diametrorum verò multae sunt, diversae longitudinis, quilibet binos oppositos vertices conjungens Aebn TH. XV. Problema. Quemadmodum superficiebus curvis segmentorum, theorema VII. fecit aequales circulos planos, Theorema vero VIII, aequevalentes

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
