# Nova stereometria doliorum 25

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/25

Nimirum quia hoc pacto segmentum verticale, & conus totus fiunt solida similia. Multiplicatis igitur cubice singulis seorsim vel altitudinibus vel radijs basium, erit vt numerus cubicus major ad minorem, sic Conus totus ad segmentum. Aut si sola plana bascon nota essent, quaeruntur illorum radices, multiplicanturque in illa Quod Truncos attinet, facilis est ex dictis, illos inquirendi Methodus. Ex vno enim modorum praemissorum computatur & conus veluti totus, & segmentum verticale deficiens, ex data vel altitudine vel basis radio. Quod si nescitur ejus, vt deficientis, altitudo, si quidem eâ fuerit opus, quaeritur ex comparatione basium Trunci cum altitudine; vt enim differentia Radiorum in basibus, ad altitudinem (si Truncus sub planis perpendicularibus fuerit) sic radius basis minoris ad alitudinem segmenti deficientis; ablato igitur corpore segmenti deficientis à Cono toto, relinquitur corpus Trunci quaesitum. In his verò Truncis, qui sub parallelis basibus continentur, rursum est brevior methodus vt prius. Nam quia bases talium Truncorum ignorari non possunt, earum diametri (quaelibet inseipsam multiplicantur cubicè, & ablato cubo minori à majori; erit vt maximus ad differentiam, ita Conus totus ad Truncum. CLAVIVS alium docet modum, ingeniosiorem quidem, sed & difficiliorem, vt mihi videtur. Non minus enim quàm supra, com putanda est area basis vtriusque; & jam hoc insuper accedit, quod quaerenda est area medio loco proportionalis inter planum vtriusque basis. Id autem fit vel multiplicatione & divisione numerorum prolixorum; vel duabus extractionibus radicum, earumque multiplicatione: tunc addenda omnia tria plana, & summa in altitudinem Trunci multiplicanda. Atqui ex radijs circulorum qui requiruntur ad investigationem arearum, multò faciliori negocio potest haberi quicquid quaeritur. Cùm autem Truncorum Conicorum, qui fiunt plano ad axem recto, multiplex sit vsus, & praesenti materiae cum primis necessarius, ob doliorum figuram; subjungam hic pulcherrimum Theorema, & compendium exoptatissimum; etsi demonstrationem cognationis causâ differo deorsum in Supplementum Archimedeae Stercometriae, & Th. XXII. Dividitur autem Truncus in medium Cylindrum & circumjectam ei conicam veluti Tunicam, qui segmentum est Coni dissimile superiorum, sc. superficie Cylindricâ factum: Ergo si tres Diametri, duae basis minoris, una majoris, extendantur in vnam rectam: erit ut rectangulum sub tota & sub differentia basium, ad triplum quadrati basis majoris uel minoris, ita corpus Tunicae ad corpus Cylindri vel majoris uel minoris. Ergo duplum minoris adde maiori, summam duc in differentiam maioris & minoris, pro Tunica: deinde minorem quadra, quadrati triplum sume pro Cylindro inscripto; summam & huius & illius pro toto Trunco.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
