# Nova stereometria doliorum 26

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/26

Vt si sint basium diametri 3. 5. differentia 2. ad bis; adde5 fiunt 11, quae duc in 2, fiunt 22 pro tunica, Et quadratum de 3. est 9, cujus triplum 27, est pro Cylindro: Ergo 49 pro Trunco, in quacunque proportione altitudnis Sed haec per sequens Theorema, ejusque Corollarium fient adhuc compendiosiora. IHEOREMA XVII. Segmenta Cylindri recta, parallelis axi superficiebus rescissa, sunt inter se, vt segmenta basis. Nam Cylinder est hic veluti circulus aut Ellipsis corporata; quare hic idem illi accidit, quod figuris hisce in basi, in sectione eadem. In Schemate VIII. planum EFQX est parallelum axi DH. Ergo vt portio circuli EFl vel XQG, ad portionem EFA vel XQB: sic portio Cylindri LFIXV ad portionem EFABX. Vide Coroll. Th. II. Segmenta vero, plano per axem transeunte, dummodo non secet alteram basium, sunt vt segmenta axis inter se. Nam Cylinder rectus, sectus plano ad axem recto, est veluti linea corporata, & quidem cylindrico corpore praedita: quare accidit illi idem quod lineae Alia verò segmenta per axem, aequalia sunt Cylindris eâdem axis longitudine. Nam quantum ex vno latere Cylindri deficit segmento, quo minus sit rectum; tantum ei accedit ab altera parte; quod in sectione coni non fit, ob inaequalem eius crassiitiem. In Schemate VIII, plana PST rectum, LSV obliquum ad axem GB, secant illum communirer in R. vt igitur GR ad RB, sic non tantum portiones rectae KT ad TN, sed etiam obliquae LVK ad VNL. Quantum enim ipsi LVK deficit à partibus L, scilicet LRT, tantum ei superest ex partibus V, scilicet VRP, simile ipsi LRT. Segmentum segmenti Cylindracei, quale cernitur in Schemate XIV. secuturo, literis GST, contentum scilicet tribus superficiebus, semicirculo GT, semiellipsi GS planis, & curva Cylindricâ VTS, sic, vt sectionis planorum linea perpendiculariter incidat in G punctum axis HF; hoc inquam segmentum habet se ad totum Cylindrum TY aequealtum vt 7. ad 3g. vel 14. ad 66. ferè, ad segmentum verò HGS residuum ad semicylindrum HGTS, (plano scilicet per axem HG ducto rescissum vt Nam infra in supplemento Archimedaeo demonstrabitur hoc de vna specie Cylindri, quando scil. eius altitudo aequat circumfeAt cùm non tantum rentiam basis, Theor. XIX. XX. XXI.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
