# Nova stereometria doliorum 27

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/27

totus globus sit aequalis toti semi-cylindro, & totum strictum toti segmento Cylindri, vbi vertices ellipsis sectricis tangunt bases: sed etiam partes globi & stricti aequales, secundum aliquotam circumferentiae partem quibus sunt proportionales, sint aequales partibus segmentorum semicylindri & Cylindri dictorum, secundum eandem quotam altitudinis, vi ejusdem explicationis corporum rotundorum in rectum; sequitur vt & segmenta ista segmentorum, quorum vnius basis est circulus, alterius semicirculus, sint altitudinibus suis proportionalia, & sic inter se in omni altitudine retineant proportionem eandem quae est totorum, sc. 7. ad 33. Quibus vero bases non sunt circulus & semicirculus, sed alia circuli segmenta, illa miscent proportionem basium huic proportioni 7. ad 33. Itaque etiam de his cylindraceorum segmentorum segmentis valet axioma, non minus quam de conis & pyramidibus, quod quae insistant eidem basi, sint inter se vt altitudines. Denique Cylindri per aliam superficiem cylindricam eodem axe secti limbus exterior, dividitur à superficie conica, cuius sunt bases, infera circulus amplior, supera angustior, in duo novae speciei segmenta circularia, quorum interius Th. priore Tunicam appellavimus, puta cylindri angustioris. Horum igitur Limbi segmentorum proportio inter se est, quae duarum medietatum Arithmeticarum, quae constituuntur inter diametrum minorem & diametrum maiorem. Diviso enim numero, puta diametri majoris, in partes duas, in diametrum minorem & in excessum, factisque quadratis, tam à minore, quam à majore, majus quidem quadratum continebit partes quatuor, I. quadratum minoris, II. quadratum differentiae, & III. IV. rectangula duo sub minore & differentia. Triplicatis deinde quadratis, existent pro majoris triplo, tria minoris, tria differentiae, & sex rectangula. Et haec tria quadrata differentiae cum sex rectangulis sunt differentia tota quadratorum triplicatorum. Quare vt quadrata ad suos circulos, adque cylindros aeque altos, sic haec differentia ad limbum cylindricum totum. Atqui Th. antecedenti differentiam jussi sumus multiplicare in vnam majorem & duas minores, id est, in seipsam & in tres minores, pro parte limbi interiore, quae Tunica fuit indigetata. Ablato igitur quadrato differentię vno & tribus rectangulis, à quadratis tribus & sex rectangulis, restant quadrata differentiae duo & tria rectangula, pro reliquo limbi. Est autem trium rectangulorum & vnius quadrati, ad tria rectangula & duo quadrata proportio eadem, quae trium minorum cum vna differentia ad tres minores cum duabus differentijs, eademque quae vnius minoris cum parte tertia differentiae ad vnam minorem cum duabus tertijs differentiae. At si ad minorem addis primo partem vnam, pòst partes duas differentiae, constituis duo media arithmetica inter minorem & majorem. Atque id est quod proposueramus. Corollarium I & Praxis. Hinc facile habetur proportio Trunci conici ad Cylindros, Trunco inscriptum & circumscriptum. Inter diametros constitue duo media arith metica, & multiplica differentiam totam diametrorum in horum minus pro Tunica, quam indue Cylindro minori, hoc est adde quadrato ejus diametri, pro Trunco. Ecce exemplum. Sint diametri 3. Differentia 2 quae non communicat cum ternario Ergo substitue triplos 9. Differentia 6. Quia eadem manet proportio. Ergo diameter Duo media Cyl. mi

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
