Latin
3
Kepler, Nova stereometria doliorum 3
Unproofread scanNot analysed yet
Demissa enim acie virgae aeneâ in orificium infusorium pleni cadi transversim ad calcem vtriusque orbis lignei, quos fundos vernaculo vsu dictitamus, postquàm vtrinque aequalis apparuit haec longitudo à ventris summo ad vtriusque circularis Tabulae imum: de nota numeri, quae erat impressa virgae eo loco, quo desinebat haec longitudo, pronunciavit numerum amphorarum, quos caperet cadus: secundum quem numerum ratio fuit inita precij.