Latin
THEOREMA XVI
Kepler, Nova stereometria doliorum 30
Unproofread scanNot analysed yet
IORGERE; quae de figuris ab Archimede non tactis, ad rationes tamen doliorum propriissimè pertinentibus, affecta tantum audiebas, vti nequaqua omitterentur, quin potius operi subjungerentur, appendicis loco. Ego verò &perfeci potissimam eorum partem; vt quod demonstrationes attinet, parum, quod vsum, nihil ad perfectionem supersit: &tractatum in ipsum libellum hic inserui suo loco, cumque partibus caeteris ita connexui, vt non appendix cauda, sed caput aut cor speculationis cotius, vt est quidem, videri possit: quod &Te, L. B. IORGERE, &multò maximè Te, ILLVSTRISSIME DOMINE DE LIECHTENSTEIN (cujus in hac Philosophiae parte exercitationes assiduas, facultatemque comparatam egregiam judicandi, ex quo Te primùm in praefatione libri sum allocutus, multô nunc rectiùs &copiosiùs habeo cognitam &perspectam) vbi tempus ad isthaec cognoscenda vacaverit, ipsos censituros existimo. Valete &fruimini. Id. Iulijs Anno1615. Supplementum ad Archimedem.