# Nova stereometria doliorum 30

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/30

IORGERE; quae de figuris ab Archimede non tactis, ad rationes tamen doliorum propriissimè pertinentibus, affecta tantum audiebas, vti nequaqua omitterentur, quin potius operi subjungerentur, appendicis loco. Ego verò & perfeci potissimam eorum partem; vt quod demonstrationes attinet, parum, quod vsum, nihil ad perfectionem supersit: & tractatum in ipsum libellum hic inserui suo loco, cumque partibus caeteris ita connexui, vt non appendix cauda, sed caput aut cor speculationis cotius, vt est quidem, videri possit: quod & Te, L. B. IORGERE, & multò maximè Te, ILLVSTRISSIME DOMINE DE LIECHTENSTEIN (cujus in hac Philosophiae parte exercitationes assiduas, facultatemque comparatam egregiam judicandi, ex quo Te primùm in praefatione libri sum allocutus, multô nunc rectiùs & copiosiùs habeo cognitam & perspectam) vbi tempus ad isthaec cognoscenda vacaverit, ipsos censituros existimo. Valete & fruimini. Id. Iulijs Anno1615. Supplementum ad Archimedem.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
