# Nova stereometria doliorum 31

Kepler, Nova stereometria doliorum, DE STEREOMETRIA FIGV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/31

DE STEREOMETRIA FIGV. RARVM CONOIDIBVS ET SPHAEroidibus proxime succedentium. Huc usque Archimedes & Geometrae veteres progressi sunt, inquirentes Naturam & Dimensiones figurarum ordinatarum rectilinearum & curvilinearum, quaeque ab ijs solida proximo gradu gignuntur. Caeterùm quia figura Dolij longius à Regularibus excurrit, operae precium me facturum putavi, si genesin illius & cognatarum, gradusque cognationis earum cum Regularibus, eâdem quasi Tabella comprehensas ob oculos exhiberem, cùm vt demonstrationes secuturae plus lucis haberent: tum verò etiam, vt industriam Geometrarum hujus aetatis excitarem, portisque spaciosissimi agri Geometrici pansis, quae ad huc in eo excolenda, quę indaganda restent, praeconio meo promulgarem. DE SECTIONIBVS CONI, solidoruna genitricibus. Sectiones Conicae curuae superficiei, quae uaria solida progignunt, hac vice consideranda, quatuor sunt curvilineae; quas hic Schema X. in Schemate exhibeo inter se comparatas Nam omnis hujusmodi sectio aut Circulus est CFE, aut Farabolè PCQ, aut Hyperbole MCN, aut Ellipsis CHI. Harum figurarum causa simplicitatis hic est ordo, vt primus sit circulus. sequatur Ellipsis, inde Parabole, vltimo loco sit Hyperbole. Inter hI. has duae primae in seipsas redeunt, Circulus & Ellipsis: duae verò posteriores figurae, Parabole & Hyperbole sic sunt comparatae, vt in infinitum, si continues, excurrant, semper quidem ad rectitudinem magis atque magis accedentes; nunquàm verò eam penitus assequentes; & id hoc discrimine, quòd brachia Paraboles CP CQ, vni rectae CI, adeòque inter se ipsa etiam, magis atque magis fiunt parallela, quamvis interim infinito intervallo ab invicem discedant: brachia verò Hyperboles CM, GN sequantur ductum duarum Rectarum RY, RZ, concurrentium in R, eoque versus Y. Z. in infinitum ab invicem discedentium; quae brachijs Hyperboles semper approximant magis magisque, nunquam tamen cum ijs concurrunt; à qua proprietate, Rectae RY, RZ dicuntur Asymptoti. Rursum ex vtraque biga est vna, quae sola suam implet speciem, ex finitis quidem circulus, ex infinitis Parabole: Ellipsium verò illinc tot sunt formae, quot possunt esse formae rectangulorum parallelogrammorum LK: Hyperbolarum hinc formae tot, quot angulorum YRZ, à binis rectis RY, RZ formatorum. Sanè quia, vt circulus CE se habet ad circumscriptum quadratum vniforme DB, & vt Parabole PCQ, ad Axem seu rectam CI vnicam, sic Ellipses CI, se habent ad Rectangulorum LK, Hyperbolae MCN ad Concurrentium rectarum YR, ZR, species infinitas, quaelibet ad suam.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
