Latin
DE STEREOMETRIA FIGV
Kepler, Nova stereometria doliorum 32
Unproofread scanNot analysed yet
Et nota propter descriptionem figurarum, quod sicut in circulo omnia intervalla AC, AF, AE, inter se sunt aequalia, sic in Ellipsi bina semper intervalla AC, OG, non à centro E, sed à duobus Focis A, G, aestimata binis quibuscunque AH, HG, vel AC, CG, vel AI, IG, sunt aequalia. In Parabola, cujus focus A, ducta quacunque KI in eodem plano, rectâ ad axem GI, rursum binae lineae AC, GI. binis quibuscunque alijs vt AO, OK aequales sunt. In Hyperbola, cuius focus vnus A intus, alter T. exterius, &circa eum figura similis VSX, intervalla bina cuiusque puncti, ut N, &focorum A, T, semper vnam &eandem habent differentiam CS, lineam inter vertices C, &S. &c. Vide plura paulò infra de figurarum solidarum numero. De modis Geneseos. Porro ex circumductu circulari quatuor harum planarum figurarum (de alijs enim formis hac vice non loquimur) creantur infinitae solidorum formae, Schema XI. quarum superficies non, vt Coni &Cylindri, altrinsecus rectilineae, sed quaquaversum curvilineae sunt, secundum magis tamen &minus. Circumactûs autem species generaliter sunt quinque, sed quę minutius postea subdividuntur, cùm ad figuras magis compositas ventum fuerit. In adjecto Schemate expressae sunt hae species vtcunque. Nam stlu j. Axis CB, circa quem figura est circumagenda, vel longius stat à centro F. figurae ED circumducendae, quàm vt concurrat cum figura. Tunc figura DE directè circumacta in circulum FCG, cum latitudine sua erecta, creat Annulum, in quo spacium est intermedium, cuius centrum A. II.