# Nova stereometria doliorum 33-2

Kepler, Nova stereometria doliorum, DE FIGVRARVM NVMERO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/33-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/33-2

DE FIGVRARVM NVMERO & differentijs. Quod si tres figurae reliquae, sectione Coni ortae, tam essent simplices, quàm circulus, de quo hactenus: figurae solidae his V. modis procrearae essent in vniversum Viginti, à qualibet earum, vt hactenus à circulo, quinque, pro quinque modis Creationis circularis. Sed propter mixtam reliquarum figurarum Naturam, Vicenarius iste solidorum numerus ad Nonaginta extenditur. Cùm enim figurae tres propriè dictae Conicae, non sint vndique similos: fit vt quae respectu circuli vnica est linea, pro axe geneseos assumpta, respectu harum figurarum fiant diversae, punctum in Circulo vnicum, diversa puncta sint in caeteris. In circulo Vertex vno & eodem modo dicitur, & omne circumferentiae punctum provertice sumi potest: In caeteris Vertex primarius est, non nisi extremitas alicuius certae lineae, scilicet eius quae axis dicitur, quae est in figuris duabus sequentibus, CI, cuius vertices à C repraesentantur: contrà Vertices, latiore sensu, totidem sunt, quot lineae in figura pro axe geneseos, vel ei parallelis, eliguntur; quos lubet Vertices positionis appellare, quia lineâ tali ad perpendiculum erecta, punctum totius figurae altissimum, fit vertex ejus. Vt sequenti Schemate XIII. electa diametro OS proaxe geneseos, A fit vertex positionis: contrà electa contingente EF in axem geneseos, Vertex vel nullus est, in Hyperbolis scilicet obtusangulis, & certa earum positione, vel certè longe alius, quàm A, puta circa O. In circulo Gentrum idem est cum Foco, scilicet A in Schemate X. praemisso: In Parabolâ Focus vnus A, centrum verò nullum est; nisi concipias, centrum eius infinito intervallo, focumque alterum, intervallo duplo majori, in linea CI, à Vertice C, recessisse: In Ellipsi & Centrum est E, & foci duo A. G. omnia intra figuram: In Hyperbola itidem Centrum & duo foci; sed centrum extra figuram in R; focorumalter intra, in A, alter extra in T qui est respectu VSX sectionis oppositae, intra illam. In circulo diametri omne pro axe sunt, in caeteris saepe aliud axis, aliud diameter, vt aliud est species, aliud genus. Et in Parabola quidem (vt redeamus ad SchemaXIII. sequens diametri omnes aequidistant, vt CI, OS, HA. in Hyperbola verò atque Ellipsi omnes per centrum figurae R traducuntur, quod est in Hyperbola extra, in Ellipsi intus in medio. In circulo aequales sunt omnes diametri; in Ellipsi differunt longitudine, ut CI, OS; in Parabola & Hyperbola non est earum finita longitudo.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
