# Nova stereometria doliorum 34

Kepler, Nova stereometria doliorum, DE FIGVRARVM NVMERO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/34

In circulo & Ellipsi omnis lineam tangens habet aequi distantem sibi diamerrum in Parabola & Fyperbola, quae tangenti cuicunque aequidistat, vt PK ipsi FE, diameter figurae esse non potest. Secundumhorum igitur punctorum linearumque differentiam figurae planae circumactae, varias etiam, & re quidem semper, plerunque verò etiam ad oculum differentes species solidorum procreant: quas sigillatim recensere non pigebit, non tamen repititis quinque speciebus ex circulari Coni sectione ortis, quae singulae familias singulas ducunt jam sequentium, quasdam interim communes habent clientelas. Incipiamus ab is in quibus desijt Archimedes, & sit in Schemate adjecto, axis figurae C;; circa quem figura PCQ circumagatur, sic vt maSchemae XII. nente CI, punctum N, per punctum O transeat, Q per P. Creantur igitur solida duo Conoidea, Parabolicum & Hyperbolicum, & Sphaeroides longum seu figura Ovi: cuius vertices C, I; circulus an plissinus FRK; de quibs Archimedes libro de Conoidibs & Sphaeroidibus. Modus genesios est è Nus.lmero IV idem *Pa qui globi Species Cis sunt 3. numero linearum. Sit jam axis geneseos non ipse axis figurae CI. sed ei parallelus. Erit igitur vel extra figuram, vt in DF, vel contingens eam, vt LH contingens in E: quae duo in sola Ellipsi locum habent. Nam in caeteris, omnis linea parallela axi in eodem plano, secat figuram continuatam. In Ellipsi igitur, manente DF, & totâ figura NOPQ in distantia centri RG circumlata, gignitur annuli species, quem arduum dixeris: similis est serto puellarum rusticarum, quippe spacium habet in medio. Sic manente LH & puncto contactus E, tota itidem figura NOPQ circumlata, fit solidum ejusdem nominis, sed sine spacio in medio, hoc est annulus strictus. Vtranque imaginare tibi in Schemate XI. ad Numeros I. II. sed pro circulis sectionum intellige Ellipses erectas. Vel erit intra figuram axis circumdactionis; sit OK, & consistat vel citra Claxem figurae, sic vt axis CI cum portione figurae majore OCQ circa OK agatur, & manente O, vertex C per S transeat, & Qper V: tunc Pa6. rabole & Hyperbole, magis ista, figuras faciunt QCOSV, montis Aetnae si7. miles, propter cavitatem ejus in vertice, quam Graeci vocabulo Graterum 8.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
