# Nova stereometria doliorum 35.5-6

Kepler, Nova stereometria doliorum, 35.5 to 35.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/35.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/35.5

& N excavatae, exterius circumcirca infinitae, quippe à partibus infinitis PONQ, circa ON circumactis, vna quae est ab Ellipseos segmento maiori, lenticularis, supra & infra vmbilici forma. Provenit tali forma genus quoddam Melonis sessilis minuti, qui totus editur: proveniunt tali forma superius etiam boleti aliqui. Hanc in Schemate XI. praecedenti. Numero III, apud figuram Mali imaginare, sed pro consertis circulis sectionis intellige consertas Ellipses eodem axe, vt in Schemata pręsenti XII. Denique minoribus figurarum partibus ONG, tres reliquae figurae solidae fiunt, aspectu similes inter se reipsa diversae; Ellipticam quidem OCNL à Pruno crasso, Parabolicam verò & Hyperbolicam OCNI à Fusis 23. distinctionis causâ non ineptè denominaveris. Atque hae duae, praesertim illa, quae est ab Hyperbola multùm obtusangula, praecipuè sunt notabiles: Fiunt enim figurae verticosae, cum ventre circulari, rotunditatis conspicuae, reliquo corpore versus vertices vtrinque magis ad Conorum rectitudinemaccedente. In his erit nobis quaerenda genuina figura dolij, praelectis verticibus O. N.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
