# Nova stereometria doliorum 40

Kepler, Nova stereometria doliorum, DE FIGVRARVM NVMERO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/40

Girca has igitur singulas exerceant se Geometrae, exemplo Archimedis; qui ex hisce, quatuor solas, & quintam, Globum ipsum, consideravit: vit: non quòd vtilissimae aut communissimae essent, quid enim hic habet Conoide parabolicum prae Annulo, Malo, Pyro, Pruno, Nucleo sed quod simplicissimae, & proximae globo & ingenio se praeberent. Nos in praesens illas tantum contemplabimur, per quas accessus patet ad Fusa Hyperbolica, quorum Trunci sunt nostratia dolia: subijciam igitur de ijs theoremata sequentia.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
