# Nova stereometria doliorum 41

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/41

cum tribus septimis, Annuli quadrati corpus. Haec secundum rationem Th. XVI. At secundum modum praesentem, cùm sit AF 3. FG 5. vt verò 7. ad 22. sic 6. ad 39 minus vna septima: erit ergo haec longitudo circumferentiae FG, pro altitudine Cylindri: Et cum ED sit 2, & quadratum eius 4, pro basi Cylindri, due igitur 4. in jo minus vna septima, prodeunt 76 minus quatuor septimis. Ecce verum etiam sic theorema. THEOR. XIX. & Analogia. Annulus strictus est aequalis Cylindro, qui habet basin, circulum sectionis Annuli, altitudinem aequalem eius circuli longitudini. Valet enim modus iste in omni omninò proportione ipsius AE ad AF, valetque adhuc in Annulo stricto, ubi circuli EC circumacti centrum F, describit circulum FG, aequalem ipsi DA circumacto. Nam secatur tale strictum ex A, in orbiculos, qui in A habent crassitiem nullam, in D duplam ipsius crassitiei in F, sicut circulus per D. duplus est ad circulum per F. Dis. Corollarium. Corpus Cysmdraceum, quod sit (in Sehemate XI) circumacto quadrilatero mixtilineo MIKN, vi ejusdem demonstrationis aequale est columnae, quae hoc quadrilaterum habet pro basi, & longitudinem circuli per FG pro altitudine. Limbus verò exterior IKD, cylindraceum exterius ambiens, ut circulus ligneus dolium, planè nihil attinet ad hoc theorema, sed alijs principijs est indagandus. AnalogiaRursus autem valet iste modus per omnia corpora seu segmenta Mali (vt & Cotonei) cylindracea, magis magisque tenuia, donec tandem IK & MN coincidant, quod fit in genesi globi, numero IV. ubi pro duabus MN est IK, est vnica BC, quare in illo corpore primùm cessat in solidum, huius theorematis demonstratio & usus. Corollarium. Globus est ad circulum strictum, eodem circulo creatum, ut 7. ad 33. Nam tertia pars semidiametri, ducta in quadruplum circuli maximi, vel duae tertiae diametri in aream circuli maximi, creant cylindrum aequalem cubo. At Cylinder aequalis stricto, habet basin quidem eandem; altitudinem verò, circumferentiam. Ergo ut circumferentia ad bessem diametri, 33, ad 7. ita strictum ad Globum.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
