# Nova stereometria doliorum 46

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/46

Altera huius zonae pars est Prisma ZXS, super eodem segmento parvo stans ad ZX. Cùm autem LR dixerimus sic se habere ad RS, vt semidiamr est ad circulum; & sit etiam BG sic ad CZ; erit etiam sic differentia LR & BC, ad differentiam RS & CZ: quae est altitudo huius secundae partis de zona supra ZX. Sed differentia LR & BC est latitudo, vel sinus versus segmenti CQR (in Schemate XVIII. AP, quae est semidiameter Citrij minoris, arcu HAE circa axem HE descripti) Ergo etiam differentia RS & CL, hoc est, altitudo huius Prismatis Cylindracei, est aequalis circumferentiae circuli, per medium corpus Citrij minoris. Per ea igitur, quae Th. antecedenti sunt dicta. Prisma hoc Cylindraceum ZXS, est aequale Citrio minori, segmento parvo CQR descripti quod est in Schem. XVIII. seq. HAE.) Et ecce in zona Citrij truncati duas partes, quales in Theoremate descripsimus. Vt ita constet corpus Citrij truncati ex tribus omninò Elementis, ex corpore Citrij minoris, ex Cylindro, & ex segmento cylindri recto. Corollarium & Praxis. Mensuri corpus Citrii vtrinque truncati, sic agemus. Datam oportet esse longitudinem diametrorum tam circuli maximi in corpore medio, quam circulorum truncantium: darum sit etiam intervallum inter circulos truncantes, omnia in eadem mensura Tunc aufer diametrum truncantium à diametro maximi, quod remanet, dividat quadratum intervalli inter truncantes quotienti adde divisorem. Vt ergo compositum hoc ad divisorem, sic 200000, mensura diametri usitata in Canone sinuum, ad sinum versum segmenti, quod ereat, I Citrium minus, II Zonam Citrii maioris, III. Zonam Globi. IV. Zonam Mali, quod creatur eiusdem cum Citrio minori circuli segmento maiori: sic etiam idem numerus 200000 est ad diametros intervallumque Truncantium in eadem mensura. Iam igitur per Corollarium ad XXI, quaere corpus Citrii parvi, per Zonam Mali & per Zonam Sphaerae; hoc corpus est pars vna Citrii Truncati. Deinde per numerum diametri truncantis, iam inventum, quaere longitudinem eius circumferentiae in eadem mensura, eamque multiplica in segmentum circuli inventum; prodibit Citrii truncati pars altera, & iunctae hae duae partes, constituent eius Zonam. Tertiò multiplica planum circuli truncantis in numerum intervalli truncantium, iam inventum, prodibit pars tertia Citrii truncati. Omnibus in unam summam coniectis, componetur totum corpus Citrii truncati. Corollarium I1.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
