# Nova stereometria doliorum 47

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/47

Zona Olivae aut Pruni Elliptici truncati componitur similiter ex corpore Olivae aut Pruni minoris, quod eodem Ellipseos segmento creatur, & ex segmento Cylindri pressi, quod eidem Ellipseos segmento superstat, altitudinem habens aequalem circumferentiae circuli truncantis Olivam aut Prunum. Episagma. Huc distuli demonstrationem Theorematis XVII. de Zona seu Tunica Trunci conici circa Cylindrum: propterea quod cognata est demonstrationi Theorematis praesentis. Sit KlMV Trunci Conici recti sectio per axem VX, KO diameter circularis basis PM diameter circuli Truncantis KL, cui parallelae sint KO, Schema XV. LN, vt sint aequales KL & ON, & KOP figura similis figurae LNM, & KVXO quadrilaterae, similis LVXN. Explicetur autem trunci soliditas in rectum, ijsdem legibus, quibus hactenus omnis generis figuras, superficiebus, in omnes plagas curvis, terminatas explicavimus. Cum igitur linea PK conicae superficiei sit in has plagas IK, recta, explicata igitur superficies erit plana, scilicet ABKP, & PA erit aequalis circumferentiae baseos PM: KB verò aequalis circumferentiae circuli KL truncantis, cui aequalis erit OC: fiat tantem eidem aequalis & PD, & puncta DCB connectantur; quae formabunt triangulum aequale & simile triangulo POK, & latera vnius, lateribus alterius parallela, vt & planum plano. ach Duo igitur Pentaedra seu Prismata, BGVXOK & KOPDBC sunt aequealta, quippe sub parallelis planis: Sed discrimen est inter illa, quod parallelepipedum basi KOXV, altitudine OC, est duplum prismatis CBVXOK,

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
