Latin
49.1 to 49.4
Kepler, Nova stereometria doliorum 49.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
in quo sit KCN arcus idem, de quo hactenus egimus. Ergo globi CDBLZona, quę per KON &HBM transit, est inquirenda. Ergo per Th. XV. Coroll. II. quęratur corpus segmenti globi KHD. Cùm ergo sit NK. G. 25. M. 21. S. 42. &CK. G. 12. M. 40. S. 51. erit igitur KD. G. 77. M. 19. S. 9. cuius sinus KI est 97561. At circulus per KIH, est Basis segmenti HKD, sic ut KIsit eius semidiameter. Non potest igitur ignorari area. Namut quadratum CAradij, 1 00000 c0000, ad aream circuli sui, sic etiam quadratum KI, quod est 95181 48721, ad aream circuli KIH, 2 99021. 46098. Haec si ducatur in tertiam partem ipsius IO, ut altitudinis Coni, crear corpus segmenti HKD. Invenienda est igitur IO, ex praescripto Theor. XIV. Cùm enim kc sit nota, &IA, ejus sinus, supra fuerit 21951: quare ID est 78049. &IL 1 21951. Vt autem IL ad LA, sic ID ad DO. Divisa ID 78049 (auctâ quinque cyphris) per IL, 1 21951, prodir DO64000. Tota igitur IO142049, &pars ejus terria 47350: quę ducta in basin K H, ereat 1 41586 66177 40300, corpus segmenti HKD, cui est aequale segmentum inferius MNL: cùm totius Globi corpus per Th. XII. sit 4 18879 02047 86391. Ablato vtroque segmento, restat in Trunco HKNM 1 35705. 69693 05791. Posses hucusque pervenire etiam sine cognitione areae in basi, pe XIV. Corollarium. Nam IL est altitudo majoris segmenti de sphaera, &iD ejus residuum ad Diametrum. Vt ergo ID ad DA semidiametrum, sic ILaltitudo majoris segmenti, ad LP: vnde habetur tota IP, pro segmento majori, &erat IO pro segmento minori, sic ut composita OP aequiparetur Sphaerę toti: Prodit enim eadem segmenti HKD quantitas, quę antea. Porrò de Trunco HKNM adhuc reiciendus est cylinder medius, cujus basis eadem quę segmenti, sc. HIK, altitudo verò, KM, vel duplum ipsius IA. Erat autem IA 21951. tota igitur aititudo est 43902. quę ducta in aream circuli HIK, creat 1 31276 40179 94396 Cylindrum, Zonà quęsitâ amictum, quo ablato de Trunco HKNM, restat Zona KCN, HBM 4429 29513 11395. Vt autem redeamus ad Senema XVIII. hujus ultimi cylindri altitudo in illo representatur per EH, &Zonaglobi habet idem segmentum EHA, quod erat in priori segmento cylindri recto. Ex his ergo duabus partibus, ex illo segmento cylindri recto, &ex hac Zona globi. composita est Zona Mali.