# Nova stereometria doliorum 49

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/49

Perpendiculum Ttianguli, est distantia centri, ab axis EH, puncto Pmedio, sc. 97561: & hic est quaesiti circuli radius: cùm autem circulorum ad suos radios na sit eademque proportio, per Th. I. Vt igitur 1 o0000 radius, ad 6 28318 semis, circumferentiam circuli EAH, sic 97561 radius, ad sui circuli circumferentiam 6 12994. quae ducta in aream segmenti, efficit 4392 80235 56450. Igitur qualium cubus, in quem globus, ex circulo EAH factus inscribitur, habet 8 o0000 o0000 o0000 partes cubicas, vnam senties millesimam semidiametri longas latas & altas, quarum 4 18879 02047 86301 sunt in corpore Globi; talium cubiscorum summa expressa est in prodeunte summa, & tot omnino existunt in parte illa Zonae Mali, quam aequat segmentum Cylindri rectum, Th. XX. de scriptum. Pars altera huius Zonae Mali, est Zonaglobi EAH, per idem segmentum EPHA, circa reliquum corpus globi, descriptum, per Th. XX. Ergo quęrenda est Zona globi, cujus maximus circulus sit EAH. Respiciatur igitur Schema VIII. Sch. 8.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
