# Nova stereometria doliorum 51

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/51

Hactenus Cylinder & Globus, aut ejus loco Sphaeroides, in segmentum cylindri sui transformata, nobis subsidio venerunt ad prodendas mensuras Malorum, Citriorum, Cotoneorum, Melonum sessilium, Olivarum, & Prunorum Ellipticorum. Cùm enim corporum totorum leges in ipsis figuris non inveniremus, partium corporis mensuras in Cylindrorum partibus invenimus. At cum partes quaedam Cylindri definitionem quidem habeant certam, scientiam verò seu leges corpulentiae in seipsis vel nullas, vel nondum in lucem prolatas; Globus & Sphaeroides successerunt, quae cum dimensionem corpulentiae habeant antea, transformata in talem Cylindri partem, easdem leges corpulentiae in illum intulerunt. Restat nunc difficilior de Fusis Parabolicis & Hyperbolicis contemplatio, in qua nos demonstrationis methodus hactenus adhibita rursum deficit. Nam etsi Fusum eodem modo quo Citrium & Olivam & Prunum, transformes in columnae prisma, quod curvaturam lineae conicae (in Schemate X.) sectionum OCH, PCQ vel MCN, toto dorso erecto retineat; Huius tamen figurae corpus nihilo magis demonstrari potest, quam Fusi ipsius. Primùm enim hic totum nullum est, ad quod prisma possit comparari; quippe columna, ut sectio ipsa, ad latus MN vel PQ infinita erit: deinde non congruit globus suo circulo maximo, non Sphaeroides, in talem columnam conicam: aut enim tangit circulus conicam intus in puncto unico, si fuerit ex foco figurae A, per ejus verticem C descriptus: aut si paulè amplior circulus per C fuerit descriptus, tangit quidem figuras exteriùs in C, secat verò easdem statim binis punctis ipsi C proximis, de reliquo penitus dissidet à sectione. Restat igitur, vt sicut in corporibus, à Circuli segmento creatis, ad globum confugimus, in Ellipticis ad Sphaeroides; sic in ijs quae à Parabola & Hyperbola, confugiamus ad Conoidea congenera: quod nisi succedat exasse conatus, de reliquo Geometras in subsidium vocabimus.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
