# Nova stereometria doliorum 52

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/52

Ergò Conorum, EBC ad BCD, proportio est composita ex proportione AC ad AB, & iterum ex eadem AG ad AB, & tertiò ex AB ad AC. Sed proportio AC ad AB, compositacum proportione AB ad AC, conflat proportionem aequalitatis, quae est proportionum minima, hoc est terminus, & aequalitas, quae addita vel ablata à proportionibus reliquis, nihil mutat. Igitur ex tribus elementis proportionis Conorum, quorum duo ultima se mutuò tollunt, solum primum restat, & Conus EBC, ad Conum BCD, est ut AC, semidiamr circuli EC, ad AB, semidiametrum circuli BD. THEOR. XXIV. Sphaeroides longum inscriptum sphaeroidi lato, sic ut easdem habeant diametros, sed axes in iis permutatos, est ad Sphaeroides latum, ut diameter brevior ad longiorem. Sit in Schemate XII. Sphaeroides longum CEI, ad dextram cuius vertices C, I, latum KCE ad sinistram, verticibus K, E, & sit illius axis CI, aequalis huius diametro CI, illius verò diameter KE, aequalis axi huius KE, dico Ellipsin longam; seu Ovum ad dextram esse ad latam seu Lentem ad sinistram, ut KEhrevior diameter ad CIlongiorem. Describantur enim Coni, in dimidio OvOKCE, cuius vertex C, basis RE circulus; in dimidia verò Lente CKI, cuius vertex K, basis er circulus, per praemissam igitur, vr KR semidiameter circuli EK, ad RC semidiametrum circuli CI, sic Conus KCE ad Conumikc. Sed dimidium Sphaeroides semper est duplum Coni sibi inscripti ad eundem axem, & super eadem basi circulari: Ergo etiam Sphaeroidum dimidia, & sic Sphaeroidea tota, sunt in proportione, vt KR ad RC, hoc est, vt eorum dupla KDad CI. THEOR. XXV. Segmentum Globi ad Citrium, eodem segmento circuli descriptum, videtur eam habere proportionem, quam habet semidiameter basis segmenti, ad axem seu altitudinem segmenti. Demonstrationem legitimam quaerant alij: Ego quod non possum apodicticè, comprobabo dicticè; quatuor usus documentis. Primum est ab Analogia.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
