Latin
53.1 to 53.4
Kepler, Nova stereometria doliorum 53.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod enim in dimidio globo, velut in maximo segmento, quod est principium segmentorum, verum est, vt &in dimidio Sphaeroide; quod item in minimo segmento, &veluti in vltimo omnium segmentorum termino, id videtur etiam in segmentis intermedijs locum habere At in dimidio globo res ita habet: quemadmodum enim latera circa rectum angulum quadrantis, habent inter se proportionem aequalitatis, sic etiam quod creatur, quadrante circa perpendiculum voluto, aequale est ei, quod creatur, eodem quadrante circa basin voluto. In minimis verò similiter locum habet ista proportio: quia quo minus globi segmentum, &Gitrium in eo, hoc minus ab hisce differunt Coni, figuris ipsis inscripti: Conorum verò istorum, vt habet Theor. XXIII. est dicta proportio: quare &circumscriptorum solidorum. Etsi fateor, ab eo quod est absolutè minimum, ad id quod minimo proximum, non ubique tutam esse collectionem. Secundò, Proportio dicta locum habet in Sphaeroide dimidio, etiamsi ibi non regnet aequalitatis proportio inter diametros, ut in globo, &quidem in infinitis Sphaeroidibus, &infinitis diametrorum per illa proportionibus: vt est in Th. antecedenti. At sicut Sphaeroides longum inscribitur Sphaeroidilato, sic etiam Citrium totum, segmento duplicato Hemisphaerii inscriptum est, &generatio utrinque similis intelligitur; Ergo cum dicta proportio obtineat inter Sphaeroides longum &latum, obtinebit etiam, ut videtur, inter Citrium totum &segmentum duplicatum semiglobi. Tertiò, vicem demonstrationis plenarię sustinet hoc, quod, in Sch. XVIII. seq. segmentum Circuli obliquum, contentum sub AE recta &AE arcu, quod creat excessum tam segmenti, quam dimidij Citrij, supra suos Conos, supra apud A, &infra apud E aequalis est latitudinis: itaque quae est proportio PE ad PA, ejusdem proportionis motum faciunt partes E circa PA circumactae, ad motum partium A circa PE circumactarum. Corpus igitur obliquarum Zonarum in eâdem proportione accumulatur ad Conos inscriptos, in qua Quartò his accedit calculus &testimonium nu sunt ipsi Coni inter se.